Recordare, Jesu pie,

Quod sum causa tuæ viæ:

Ne me perdas illa die.


Quærens me, sedisti lassus:

Redemisti Crucem passus:

Tantus labor non sit cassus.


Juste judex ultionis,

Donum fac remissionis

Ante diem rationis.


Ingemisco, tamquam reus:

Culpa rubet vultus meus:

Supplicanti parce, Deus.


Qui Mariam absolvisti,

Et latronem exaudisti,

Mihi quoque spem dedisti.


Preces meæ non sunt dignæ:

Sed tu bonus fac benigne,

Ne perenni cremer igne.


Inter oves locum præsta,

Et ab hædis me sequestra,

Statuens in parte dextra.